Vetus Sanctae Mariae dedicatum templum


Saeculo undecimo quoddam templum Sanctae Mariae dedicatum ex lapidibus extructum errectum est, saeculis vero subsequentibus saepius mutatum et extensum:
Ab anno millesimo duodecimo quadagesimo quinto basilica quaedam tribus navibus continens genere primaevo gothico aedificata est, quae anno millesimo trecentesimo undetricesimo dedicata est. Saeculo exeunte duobus navibus dilatata et in templum generis gothici laterculis formaque atrii constructum mutatua est. Anno millesimo quadringentesimo quadragesimo tertio templo culmen turris adiunctum est. Aedificium magna ex parte usque ad demolitionem anno millesimo octingentesimo sexto peractam conservatum est.

Ab anno millesimo quingentesimo vicesimo secundo Hamburgi protestantium Reformatio coepit. Templum territorium extraneum inclusum erat Hamburgi, quod alternatim a dicionibus exteris dependebat.

Templum Hamburgense anno millesimo octogintesimo tertio ad saecularem statum redactum anno millesimo octingentesimo quarto usque ad annum millesimum octogintesimum septimum destructum est, hac demolitione ratione habita et gravis oneris templi aedificandi et minoris numeri fidelium, qui ad templum pertinerent, comprobata. Pretiosa opera arte facta, litterarum monumenta necnon documenta furto ablata, donata aut vendita sunt.

Tantummodo pauca, quibus copiose ornatum erat, conservata his diebus aliis locis reperiuntur. Sola nomina viaria urbis templum Sanctae Mariae dedicatum in memoriam deducunt veluti Domstraße (via ecclesiae cathedralis), Domplatz (area ecclesiae cathedralis).


Zurück zu: Sanctus Ansgarius
Seite 3/5
Weiter zu: Nova Ecclesiae Sanctae Mariae